- IMPECCABILES
- IMPECCABILESdicuntur Forbes. haeretici, qui tales se falso iactantes, spiritualium ac perfectorum elogium sibi atrogabant, atque hoc praetextu omnem paenitentiam e medio tollebant. Quales fuêre veteri aevo Gnostici, inter quorum commenta furoris plena, hoc etiam Itenaeus commemorat, quod intemerate omnia quae in Sacris Literis vetantur, ti, qui crant eorum perfecti, operarentur: dicentes, impossibile esse, cos inde corruptelam suscipere, l. 1. c. 1. ubi de Valentim discipulis. Post eos Priscillianistae, Maslaliani, alii, de quibus suo loco. Hodie Anabaptistarum illi, qui Libertini dicuntur, aliique: Qui omnes e Simonis Magi Schola, licet varie a diversis errorum Magistris denominati, exorti sunt. Vide de illis Ioh. Forbes. praefatum Instruct. Historico ---- Theolog. l. 12. c. 9. Eis opponit Implac abiles, de quibus vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.